532 Velocem interea superis in sedibus Opim ,
ask 533 unam ex virginibus sociis sacraque caterva ,
ask 534 compellabat et has tristis Latonia voces
ask 535 ore dabat : ' graditur bellum ad crudele Camilla ,
ask 536 o virgo , et nostris nequiquam cingitur armis ,
ask 537 cara mihi ante alias . neque enim novus iste Dianae
ask 538 venit amor subitaque animum dulcedine movit .
ask 539 pulsus ob invidiam regno virisque superbas
ask 540 Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe ,
ask 541 infantem fugiens media inter proelia belli
ask 542 sustulit exsilio comitem , matrisque vocavit
ask 543 nomine Casmillae mutata parte Camillam .
ask 544 ipse sinu prae se portans iuga longa petebat
ask 545 solorum nemorum : tela undique saeva premebant
ask 546 et circumfuso volitabant milite Volsci .
ask 547 ecce fugae medio summis Amasenus abundans
ask 548 spumabat ripis , tantus se nubibus imber
ask 549 ruperat . ille innare parans infantis amore
ask 550 tardatur caroque oneri timet . omnia secum
ask 551 versanti subito vix haec sententia sedit :
ask 552 telum immane manu valida quod forte gerebat
ask 553 bellator , solidum nodis et robore cocto ,
ask 554 huic natam libro et silvestri subere clausam
ask 555 implicat atque habilem mediae circumligat hastae ;
ask 556 quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur :
ask 557 " alma , tibi hanc , nemorum cultrix , Latonia virgo ,
ask 558 ipse pater famulam voveo ; tua prima per auras
ask 559 tela tenens supplex hostem fugit . accipe , testor ,
ask 560 diva tuam , quae nunc dubiis committitur auris ."
ask 561 dixit , et adducto contortum hastile lacerto
ask 562 immittit : sonuere undae , rapidum super amnem
ask 563 infelix fugit in iaculo stridente Camilla .
ask 564 at Metabus magna propius iam urgente caterva
ask 565 dat sese fluvio , atque hastam cum virgine victor
ask 566 gramineo , donum Triviae , de caespite vellit .
ask 567 non illum tectis ullae , non moenibus urbes
ask 568 accepere ( neque ipse manus feritate dedisset ),
ask 569 pastorum et solis exegit montibus aevum .
ask 570 hic natam in dumis interque horrentia lustra
ask 571 armentalis equae mammis et lacte ferino
ask 572 nutribat teneris immulgens ubera labris .
ask 573 utque pedum primis infans vestigia plantis
ask 574 institerat , iaculo palmas armavit acuto
ask 575 spiculaque ex umero parvae suspendit et arcum .
ask 576 pro crinali auro , pro longae tegmine pallae
ask 577 tigridis exuviae per dorsum a vertice pendent .
ask 578 tela manu iam tum tenera puerilia torsit
ask 579 et fundam tereti circum caput egit habena
ask 580 Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem .
ask 581 multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres
ask 582 optavere nurum ; sola contenta Diana
ask 583 aeternum telorum et virginitatis amorem
ask 584 intemerata colit . vellem haud correpta fuisset
ask 585 militia tali conata lacessere Teucros :
ask 586 cara mihi comitumque foret nunc una mearum .
ask 587 verum age , quandoquidem fatis urgetur acerbis ,
ask 588 labere , nympha , polo finisque invise Latinos ,
ask 589 tristis ubi infausto committitur omine pugna .
ask 590 haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam :
ask 591 hac , quicumque sacrum violarit vulnere corpus ,
ask 592 Tros Italusque , mihi pariter det sanguine poenas .
ask 593 post ego nube cava miserandae corpus et arma
ask 594 inspoliata feram tumulo patriaeque reponam .'
ask Latin text from The Latin Library (public domain). This source does not mark vowel quantity; macrons are not shown because they would have to be invented. Click a line number to flag it as hard. This passage’s place on the syllabus is set by the CED’s required reading list(opens the official AP Latin CED, PDF) .