1 Arma virumque canō , Trōiae quī prīmus ab ōrīs
ask 2 Ītaliam , fātō profugus , Lāvīniaque vēnit
ask 3 lītora , multum ille et terrīs iactātus et altō
ask 4 vī superum saevae memorem Iūnōnis ob īram ;
ask 5 multa quoque et bellō passus , dum conderet urbem ,
ask 6 inferretque deōs Latiō , genus unde Latīnum ,
ask 7 Albānīque patrēs , atque altae moenia Rōmae .
ask 8 Mūsa , mihī causās memorā , quō nūmine laesō ,
ask 9 quidve dolēns , rēgīna deum tot volvere cāsūs
ask 10 īnsīgnem pietāte virum , tot adīre labōrēs
ask 11 impulerit . Tantaene animīs caelestibus īrae ?
ask 12 Urbs antīqua fuit , Tyriī tenuēre colōnī ,
ask 13 Karthāgō , Ītaliam contrā Tiberīnaque longē
ask 14 ōstia , dīves opum studiīsque asperrima bellī ,
ask 15 quam Iūnō fertur terrīs magis omnibus ūnam
ask 16 posthabitā coluisse Samō ; hīc illius arma ,
ask 17 hīc currus fuit ; hōc rēgnum dea gentibus esse ,
ask 18 sī quā Fāta sinant , iam tum tenditque fovetque .
ask 19 Prōgeniem sed enim Trōiānō ā sanguine dūcī
ask 20 audierat , Tyriās olim quae verteret arcēs ;
ask 21 hinc populum lātē regem bellōque superbum
ask 22 ventūrum excidiō Libyae : sīc volvere Parcās .
ask 23 Id metuēns , veterisque memor Sāturnia bellī ,
ask 24 prīma quod ad Trōiam prō cārīs gesserat Argīs —
ask 25 necdum etiam causae īrārum saevīque dolōrēs
ask 26 exciderant animō : manet altā mente repostum
ask 27 iūdicium Paridis sprētaeque iniūria fōrmae ,
ask 28 et genus invīsum , et raptī Ganymēdis honōrēs .
ask 29 Hīs accēnsa super , iactātōs aequore tōtō
ask 30 Trōas , rēliquiās Danaum atque immītis Achillī ,
ask 31 arcēbat longē Latiō , multōsque per annōs
ask 32 errābant , āctī Fātīs , maria omnia circum .
ask 33 Tantae mōlis erat Rōmānam condere gentem !
ask Latin text from The Latin Library (public domain). This passage carries vowel-quantity macrons from the source. Click a line number to flag it as hard. This passage’s place on the syllabus is set by the CED’s required reading list(opens the official AP Latin CED, PDF) .