165 speluncam Dido dux et Troianus eandem
ask 166 deveniunt . prima et Tellus et pronuba Iuno
ask 167 dant signum ; fulsere ignes et conscius aether
ask 168 conubiis summoque ulularunt vertice Nymphae .
ask 169 ille dies primus leti primusque malorum
ask 170 causa fuit ; neque enim specie famave movetur
ask 171 nec iam furtivum Dido meditatur amorem :
ask 172 coniugium vocat , hoc praetexit nomine culpam .
ask 173 Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes ,
ask 174 Fama , malum qua non aliud velocius ullum :
ask 175 mobilitate viget virisque adquirit eundo ,
ask 176 parva metu primo , mox sese attollit in auras
ask 177 ingrediturque solo et caput inter nubila condit .
ask 178 illam Terra parens ira inritata deorum
ask 179 extremam , ut perhibent , Coeo Enceladoque sororem
ask 180 progenuit pedibus celerem et pernicibus alis ,
ask 181 monstrum horrendum , ingens , cui quot sunt corpore plumae ,
ask 182 tot vigiles oculi subter ( mirabile dictu ),
ask 183 tot linguae , totidem ora sonant , tot subrigit auris .
ask 184 nocte volat caeli medio terraeque per umbram
ask 185 stridens , nec dulci declinat lumina somno ;
ask 186 luce sedet custos aut summi culmine tecti
ask 187 turribus aut altis , et magnas territat urbes ,
ask 188 tam ficti pravique tenax quam nuntia veri .
ask 189 haec tum multiplici populos sermone replebat
ask 190 gaudens , et pariter facta atque infecta canebat :
ask 191 venisse Aenean Troiano sanguine cretum ,
ask 192 cui se pulchra viro dignetur iungere Dido ;
ask 193 nunc hiemem inter se luxu , quam longa , fovere
ask 194 regnorum immemores turpique cupidine captos .
ask 195 haec passim dea foeda virum diffundit in ora .
ask 196 protinus ad regem cursus detorquet Iarban
ask 197 incenditque animum dictis atque aggerat iras .
ask Latin text from The Latin Library (public domain). This source does not mark vowel quantity; macrons are not shown because they would have to be invented. Click a line number to flag it as hard. This passage’s place on the syllabus is set by the CED’s required reading list(opens the official AP Latin CED, PDF) .