384 Ergo iter inceptum peragunt fluvioque propinquant .
ask 385 navita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda
ask 386 per tacitum nemus ire pedemque advertere ripae ,
ask 387 sic prior adgreditur dictis atque increpat ultro :
ask 388 ' quisquis es , armatus qui nostra ad flumina tendis ,
ask 389 fare age , quid venias , iam istinc et comprime gressum .
ask 390 umbrarum hic locus est , somni noctisque soporae :
ask 391 corpora viva nefas Stygia vectare carina .
ask 392 nec vero Alciden me sum laetatus euntem
ask 393 accepisse lacu , nec Thesea Pirithoumque ,
ask 394 dis quamquam geniti atque invicti viribus essent .
ask 395 Tartareum ille manu custodem in vincla petivit
ask 396 ipsius a solio regis traxitque trementem ;
ask 397 hi dominam Ditis thalamo deducere adorti .'
ask 398 quae contra breviter fata est Amphrysia vates :
ask 399 ' nullae hic insidiae tales ( absiste moveri ),
ask 400 nec vim tela ferunt ; licet ingens ianitor antro
ask 401 aeternum latrans exsanguis terreat umbras ,
ask 402 casta licet patrui servet Proserpina limen .
ask 403 Troius Aeneas , pietate insignis et armis ,
ask 404 ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras .
ask 405 si te nulla movet tantae pietatis imago ,
ask 406 at ramum hunc ' ( aperit ramum qui veste latebat )
ask 407 ' agnoscas .' tumida ex ira tum corda residunt ;
ask 408 nec plura his . ille admirans venerabile donum
ask 409 fatalis virgae longo post tempore visum
ask 410 caeruleam advertit puppim ripaeque propinquat .
ask 411 inde alias animas , quae per iuga longa sedebant ,
ask 412 deturbat laxatque foros ; simul accipit alveo
ask 413 ingentem Aenean . gemuit sub pondere cumba
ask 414 sutilis et multam accepit rimosa paludem .
ask 415 tandem trans fluvium incolumis vatemque virumque
ask 416 informi limo glaucaque exponit in ulua .
ask 417 Cerberus haec ingens latratu regna trifauci
ask 418 personat adverso recubans immanis in antro .
ask 419 cui vates horrere videns iam colla colubris
ask 420 melle soporatam et medicatis frugibus offam
ask 421 obicit . ille fame rabida tria guttura pandens
ask 422 corripit obiectam , atque immania terga resolvit
ask 423 fusus humi totoque ingens extenditur antro .
ask 424 occupat Aeneas aditum custode sepulto
ask 425 evaditque celer ripam inremeabilis undae . 425
ask Latin text from The Latin Library (public domain). This source does not mark vowel quantity; macrons are not shown because they would have to be invented. Click a line number to flag it as hard. This passage’s place on the syllabus is set by the CED’s required reading list(opens the official AP Latin CED, PDF) .