854 Sic pater Anchises , atque haec mirantibus addit :
ask 855 ' aspice , ut insignis spoliis Marcellus opimis
ask 856 ingreditur victorque viros supereminet omnis .
ask 857 hic rem Romanam magno turbante tumultu
ask 858 sistet eques , sternet Poenos Gallumque rebellem ,
ask 859 tertiaque arma patri suspendet capta Quirino .'
ask 860 atque hic Aeneas ( una namque ire videbat
ask 861 egregium forma iuvenem et fulgentibus armis ,
ask 862 sed frons laeta parum et deiecto lumina vultu )
ask 863 ' quis , pater , ille , virum qui sic comitatur euntem ?
ask 864 filius , anne aliquis magna de stirpe nepotum ?
ask 865 qui strepitus circa comitum ! quantum instar in ipso !
ask 866 sed nox atra caput tristi circumvolat umbra .'
ask 867 tum pater Anchises lacrimis ingressus obortis :
ask 868 ' o gnate , ingentem luctum ne quaere tuorum ;
ask 869 ostendent terris hunc tantum fata nec ultra
ask 870 esse sinent . nimium vobis Romana propago
ask 871 visa potens , superi , propria haec si dona fuissent .
ask 872 quantos ille virum magnam Mauortis ad urbem
ask 873 campus aget gemitus ! vel quae , Tiberine , videbis
ask 874 funera , cum tumulum praeterlabere recentem !
ask 875 nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos
ask 876 in tantum spe tollet avos , nec Romula quondam
ask 877 ullo se tantum tellus iactabit alumno .
ask 878 heu pietas , heu prisca fides invictaque bello
ask 879 dextera ! non illi se quisquam impune tulisset
ask 880 obvius armato , seu cum pedes iret in hostem
ask 881 seu spumantis equi foderet calcaribus armos .
ask 882 heu , miserande puer , si qua fata aspera rumpas ,
ask 883 tu Marcellus eris . manibus date lilia plenis
ask 884 purpureos spargam flores animamque nepotis
ask 885 his saltem accumulem donis , et fungar inani
ask 886 munere .' sic tota passim regione vagantur
ask 887 aeris in campis latis atque omnia lustrant .
ask 888 quae postquam Anchises natum per singula duxit
ask 889 incenditque animum famae venientis amore ,
ask 890 exim bella viro memorat quae deinde gerenda ,
ask 891 Laurentisque docet populos urbemque Latini ,
ask 892 et quo quemque modo fugiatque feratque laborem .
ask 893 Sunt geminae Somni portae , quarum altera fertur
ask 894 cornea , qua veris facilis datur exitus umbris ,
ask 895 altera candenti perfecta nitens elephanto ,
ask 896 sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes .
ask 897 his ibi tum natum Anchises unaque Sibyllam
ask 898 prosequitur dictis portaque emittit eburna ,
ask 899 ille viam secat ad navis sociosque revisit .
ask Latin text from The Latin Library (public domain). This source does not mark vowel quantity; macrons are not shown because they would have to be invented. Click a line number to flag it as hard. This passage’s place on the syllabus is set by the CED’s required reading list(opens the official AP Latin CED, PDF) .