1 Petis ut tibi avunculi mei exitum scribam , quo verius tradere posteris possis . Gratias ago ; nam video morti eius si celebretur a te immortalem gloriam esse propositam .
ask 2 Quamvis enim pulcherrimarum clade terrarum , ut populi ut urbes memorabili casu , quasi semper victurus occiderit , quamvis ipse plurima opera et mansura condiderit , multum tamen perpetuitati eius scriptorum tuorum aeternitas addet .
ask 3 Equidem beatos puto , quibus deorum munere datum est aut facere scribenda aut scribere legenda , beatissimos vero quibus utrumque . Horum in numero avunculus meus et suis libris et tuis erit . Quo libentius suscipio , deposco etiam quod iniungis .
ask 4 Erat Miseni classemque imperio praesens regebat . Nonum Kal . Septembres hora fere septima mater mea indicat ei apparere nubem inusitata et magnitudine et specie .
ask 5 Usus ille sole , mox frigida , gustaverat iacens studebatque ; poscit soleas , ascendit locum ex quo maxime miraculum illud conspici poterat . Nubes — incertum procul intuentibus ex quo monte ; Vesuvium fuisse postea cognitum est — oriebatur , cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit .
ask 6 Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur , credo quia recenti spiritu evecta , dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat , candida interdum , interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat .
ask 7 Magnum propiusque noscendum ut eruditissimo viro visum . Iubet liburnicam aptari ; mihi si venire una vellem facit copiam ; respondi studere me malle , et forte ipse quod scriberem dederat .
ask 8 Egrediebatur domo ; accipit codicillos Rectinae Tasci imminenti periculo exterritae — nam villa eius subiacebat , nec ulla nisi navibus fuga -: ut se tanto discrimini eriperet orabat .
ask 9 Vertit ille consilium et quod studioso animo incohaverat obit maximo . Deducit quadriremes , ascendit ipse non Rectinae modo sed multis — erat enim frequens amoenitas orae — laturus auxilium .
ask 10 Properat illuc unde alii fugiunt , rectumque cursum recta gubernacula in periculum tenet adeo solutus metu , ut omnes illius mali motus omnes figuras ut deprenderat oculis dictaret enotaretque .
ask 11 Iam navibus cinis incidebat , quo propius accederent , calidior et densior ; iam pumices etiam nigrique et ambusti et fracti igne lapides ; iam vadum subitum ruinaque montis litora obstantia . Cunctatus paulum an retro flecteret , mox gubernatori ut ita faceret monenti ' Fortes ' inquit ' fortuna iuvat : Pomponianum pete .'
ask 12 Stabiis erat diremptus sinu medio — nam sensim circumactis curvatisque litoribus mare infunditur -; ibi quamquam nondum periculo appropinquante , conspicuo tamen et cum cresceret proximo , sarcinas contulerat in naves , certus fugae si contrarius ventus resedisset . Quo tunc avunculus meus secundissimo invectus , complectitur trepidantem consolatur hortatur , utque timorem eius sua securitate leniret , deferri in balineum iubet ; lotus accubat cenat , aut hilaris aut — quod aeque magnum — similis hilari .
ask Latin text from The Latin Library (public domain). This source does not mark vowel quantity; macrons are not shown because they would have to be invented. Click a line number to flag it as hard. This passage’s place on the syllabus is set by the CED’s required reading list(opens the official AP Latin CED, PDF) .