1 Ais te adductum litteris quas exigenti tibi de morte avunculi mei scripsi , cupere cognoscere , quos ego Miseni relictus — id enim ingressus abruperam — non solum metus verum etiam casus pertulerim . ' Quamquam animus meminisse horret , ... incipiam .'
ask 2 Profecto avunculo ipse reliquum tempus studiis — ideo enim remanseram — impendi ; mox balineum cena somnus inquietus et brevis .
ask 3 Praecesserat per multos dies tremor terrae , minus formidolosus quia Campaniae solitus ; illa vero nocte ita invaluit , ut non moveri omnia sed verti crederentur .
ask 4 Irrupit cubiculum meum mater ; surgebam invicem , si quiesceret excitaturus . Resedimus in area domus , quae mare a tectis modico spatio dividebat .
ask 5 Dubito , constantiam vocare an imprudentiam debeam — agebam enim duodevicensimum annum -: posco librum Titi Livi , et quasi per otium lego atque etiam ut coeperam excerpo . Ecce amicus avunculi qui nuper ad eum ex Hispania venerat , ut me et matrem sedentes , me vero etiam legentem videt , illius patientiam securitatem meam corripit . Nihilo segnius ego intentus in librum .
ask 6 Iam hora diei prima , et adhuc dubius et quasi languidus dies . Iam quassatis circumiacentibus tectis , quamquam in aperto loco , angusto tamen , magnus et certus ruinae metus .
ask 7 Tum demum excedere oppido visum ; sequitur vulgus attonitum , quodque in pavore simile prudentiae , alienum consilium suo praefert , ingentique agmine abeuntes premit et impellit .
ask 8 Egressi tecta consistimus . Multa ibi miranda , multas formidines patimur . Nam vehicula quae produci iusseramus , quamquam in planissimo campo , in contrarias partes agebantur , ac ne lapidibus quidem fulta in eodem vestigio quiescebant .
ask 9 Praeterea mare in se resorberi et tremore terrae quasi repelli videbamus . Certe processerat litus , multaque animalia maris siccis harenis detinebat . Ab altero latere nubes atra et horrenda , ignei spiritus tortis vibratisque discursibus rupta , in longas flammarum figuras dehiscebat ; fulguribus illae et similes et maiores erant .
ask 10 Tum vero idem ille ex Hispania amicus acrius et instantius ' Si frater ' inquit ' tuus , tuus avunculus vivit , vult esse vos salvos ; si periit , superstites voluit . Proinde quid cessatis evadere ?' Respondimus non commissuros nos ut de salute illius incerti nostrae consuleremus .
ask Latin text from The Latin Library (public domain). This source does not mark vowel quantity; macrons are not shown because they would have to be invented. Click a line number to flag it as hard. This passage’s place on the syllabus is set by the CED’s required reading list(opens the official AP Latin CED, PDF) .