13 Interim e Vesuvio monte pluribus locis latissimae flammae altaque incendia relucebant , quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur . Ille agrestium trepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem ardere in remedium formidinis dictitabat . Tum se quieti dedit et quievit verissimo quidem somno ; nam meatus animae , qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat , ab iis qui limini obversabantur audiebatur .
ask 14 Sed area ex qua diaeta adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat , ut si longior in cubiculo mora , exitus negaretur . Excitatus procedit , seque Pomponiano ceterisque qui pervigilaverant reddit .
ask 15 In commune consultant , intra tecta subsistant an in aperto vagentur . Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant , et quasi emota sedibus suis nunc huc nunc illuc abire aut referri videbantur .
ask 16 Sub dio rursus quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur , quod tamen periculorum collatio elegit ; et apud illum quidem ratio rationem , apud alios timorem timor vicit . Cervicalia capitibus imposita linteis constringunt ; id munimentum adversus incidentia fuit .
ask 17 Iam dies alibi , illic nox omnibus noctibus nigrior densiorque ; quam tamen faces multae variaque lumina solvebant . Placuit egredi in litus , et ex proximo adspicere , ecquid iam mare admitteret ; quod adhuc vastum et adversum permanebat .
ask 18 Ibi super abiectum linteum recubans semel atque iterum frigidam aquam poposcit hausitque . Deinde flammae flammarumque praenuntius odor sulpuris alios in fugam vertunt , excitant illum .
ask 19 Innitens servolis duobus assurrexit et statim concidit , ut ego colligo , crassiore caligine spiritu obstructo , clausoque stomacho qui illi natura invalidus et angustus et frequenter aestuans erat .
ask 20 Ubi dies redditus — is ab eo quem novissime viderat tertius -, corpus inventum integrum illaesum opertumque ut fuerat indutus : habitus corporis quiescenti quam defuncto similior .
ask 21 Interim Miseni ego et mater — sed nihil ad historiam , nec tu aliud quam de exitu eius scire voluisti . Finem ergo faciam .
ask 22 Unum adiciam , omnia me quibus interfueram quaeque statim , cum maxime vera memorantur , audieram , persecutum . Tu potissima excerpes ; aliud est enim epistulam aliud historiam , aliud amico aliud omnibus scribere . Vale .
ask Latin text from The Latin Library (public domain). This source does not mark vowel quantity; macrons are not shown because they would have to be invented. Click a line number to flag it as hard. This passage’s place on the syllabus is set by the CED’s required reading list(opens the official AP Latin CED, PDF) .