11 Non moratus ultra proripit se effusoque cursu periculo aufertur . Nec multo post illa nubes descendere in terras , operire maria ; cinxerat Capreas et absconderat , Miseni quod procurrit abstulerat .
ask 12 Tum mater orare hortari iubere , quoquo modo fugerem ; posse enim iuvenem , se et annis et corpore gravem bene morituram , si mihi causa mortis non fuisset . Ego contra salvum me nisi una non futurum ; dein manum eius amplexus addere gradum cogo . Paret aegre incusatque se , quod me moretur .
ask 13 Iam cinis , adhuc tamen rarus . Respicio : densa caligo tergis imminebat , quae nos torrentis modo infusa terrae sequebatur . ' Deflectamus ' inquam ' dum videmus , ne in via strati comitantium turba in tenebris obteramur .'
ask 14 Vix consideramus , et nox — non qualis illunis aut nubila , sed qualis in locis clausis lumine exstincto . Audires ululatus feminarum , infantum quiritatus , clamores virorum ; alii parentes alii liberos alii coniuges vocibus requirebant , vocibus noscitabant ; hi suum casum , illi suorum miserabantur ; erant qui metu mortis mortem precarentur ;
ask 15 multi ad deos manus tollere , plures nusquam iam deos ullos aeternamque illam et novissimam noctem mundo interpretabantur . Nec defuerunt qui fictis mentitisque terroribus vera pericula augerent . Aderant qui Miseni illud ruisse illud ardere falso sed credentibus nuntiabant .
ask 16 Paulum reluxit , quod non dies nobis , sed adventantis ignis indicium videbatur . Et ignis quidem longius substitit ; tenebrae rursus cinis rursus , multus et gravis . Hunc identidem assurgentes excutiebamus ; operti alioqui atque etiam oblisi pondere essemus .
ask 17 Possem gloriari non gemitum mihi , non vocem parum fortem in tantis periculis excidisse , nisi me cum omnibus , omnia mecum perire misero , magno tamen mortalitatis solacio credidissem .
ask 18 Tandem illa caligo tenuata quasi in fumum nebulamve discessit ; mox dies verus ; sol etiam effulsit , luridus tamen qualis esse cum deficit solet . Occursabant trepidantibus adhuc oculis mutata omnia altoque cinere tamquam nive obducta .
ask 19 Regressi Misenum curatis utcumque corporibus suspensam dubiamque noctem spe ac metu exegimus . Metus praevalebat ; nam et tremor terrae perseverabat , et plerique lymphati terrificis vaticinationibus et sua et aliena mala ludificabantur .
ask 20 Nobis tamen ne tunc quidem , quamquam et expertis periculum et exspectantibus , abeundi consilium , donec de avunculo nuntius . Haec nequaquam historia digna non scripturus leges et tibi scilicet qui requisisti imputabis , si digna ne epistula quidem videbuntur . Vale .
ask Latin text from The Latin Library (public domain). This source does not mark vowel quantity; macrons are not shown because they would have to be invented. Click a line number to flag it as hard. This passage’s place on the syllabus is set by the CED’s required reading list(opens the official AP Latin CED, PDF) .