1 Et mihi discendi et tibi docendi facultatem otium praebet . Igitur perquam velim scire , esse phantasmata et habere propriam figuram numenque aliquod putes an inania et vana ex metu nostro imaginem accipere .
ask 2 Ego ut esse credam in primis eo ducor , quod audio accidisse Curtio Rufo . Tenuis adhuc et obscurus , obtinenti Africam comes haeserat . Inclinato die spatiabatur in porticu ; offertur ei mulieris figura humana grandior pulchriorque . Perterrito Africam se futurorum praenuntiam dixit : iturum enim Romam honoresque gesturum , atque etiam cum summo imperio in eandem provinciam reversurum , ibique moriturum .
ask 3 Facta sunt omnia . Praeterea accedenti Carthaginem egredientique nave eadem figura in litore occurrisse narratur . Ipse certe implicitus morbo futura praeteritis , adversa secundis auguratus , spem salutis nullo suorum desperante proiecit .
ask 4 Iam illud nonne et magis terribile et non minus mirum est quod exponam ut accepi ?
ask 5 Erat Athenis spatiosa et capax domus sed infamis et pestilens . Per silentium noctis sonus ferri , et si attenderes acrius , strepitus vinculorum longius primo , deinde e proximo reddebatur : mox apparebat idolon , senex macie et squalore confectus , promissa barba horrenti capillo ; cruribus compedes , manibus catenas gerebat quatiebatque .
ask 6 Inde inhabitantibus tristes diraeque noctes per metum vigilabantur ; vigiliam morbus et crescente formidine mors sequebatur . Nam interdiu quoque , quamquam abscesserat imago , memoria imaginis oculis inerrabat , longiorque causis timoris timor erat . Deserta inde et damnata solitudine domus totaque illi monstro relicta ; proscribebatur tamen , seu quis emere seu quis conducere ignarus tanti mali vellet .
ask 7 Venit Athenas philosophus Athenodorus , legit titulum auditoque pretio , quia suspecta vilitas , percunctatus omnia docetur ac nihilo minus , immo tanto magis conducit . Ubi coepit advesperascere , iubet sterni sibi in prima domus parte , poscit pugillares stilum lumen , suos omnes in interiora dimittit ; ipse ad scribendum animum oculos manum intendit , ne vacua mens audita simulacra et inanes sibi metus fingeret .
ask 8 Initio , quale ubique , silentium noctis ; dein concuti ferrum , vincula moveri . Ille non tollere oculos , non remittere stilum , sed offirmare animum auribusque praetendere . Tum crebrescere fragor , adventare et iam ut in limine , iam ut intra limen audiri . Respicit , videt agnoscitque narratam sibi effigiem .
ask Latin text from The Latin Library (public domain). This source does not mark vowel quantity; macrons are not shown because they would have to be invented. Click a line number to flag it as hard. This passage’s place on the syllabus is set by the CED’s required reading list(opens the official AP Latin CED, PDF) .