9 Stabat innuebatque digito similis vocanti . Hic contra ut paulum exspectaret manu significat rursusque ceris et stilo incumbit . Illa scribentis capiti catenis insonabat . Respicit rursus idem quod prius innuentem , nec moratus tollit lumen et sequitur .
ask 10 Ibat illa lento gradu quasi gravis vinculis . Postquam deflexit in aream domus , repente dilapsa deserit comitem . Desertus herbas et folia concerpta signum loco ponit .
ask 11 Postero die adit magistratus , monet ut illum locum effodi iubeant . Inveniuntur ossa inserta catenis et implicita , quae corpus aevo terraque putrefactum nuda et exesa reliquerat vinculis ; collecta publice sepeliuntur . Domus postea rite conditis manibus caruit .
ask 12 Et haec quidem affirmantibus credo ; illud affirmare aliis possum . Est libertus mihi non illitteratus . Cum hoc minor frater eodem lecto quiescebat . Is visus est sibi cernere quendam in toro residentem , admoventemque capiti suo cultros , atque etiam ex ipso vertice amputantem capillos . Ubi illuxit , ipse circa verticem tonsus , capilli iacentes reperiuntur .
ask 13 Exiguum temporis medium , et rursus simile aliud priori fidem fecit . Puer in paedagogio mixtus pluribus dormiebat . Venerunt per fenestras — ita narrat — in tunicis albis duo cubantemque detonderunt et qua venerant recesserunt . Hunc quoque tonsum sparsosque circa capillos dies ostendit .
ask 14 Nihil notabile secutum , nisi forte quod non fui reus , futurus , si Domitianus sub quo haec acciderunt diutius vixisset . Nam in scrinio eius datus a Caro de me libellus inventus est ; ex quo coniectari potest , quia reis moris est summittere capillum , recisos meorum capillos depulsi quod imminebat periculi signum fuisse .
ask 15 Proinde rogo , eruditionem tuam intendas . Digna res est quam diu multumque consideres ; ne ego quidem indignus , cui copiam scientiae tuae facias .
ask 16 Licet etiam utramque in partem — ut soles — disputes , ex altera tamen fortius , ne me suspensum incertumque dimittas , cum mihi consulendi causa fuerit , ut dubitare desinerem . Vale .
ask Latin text from The Latin Library (public domain). This source does not mark vowel quantity; macrons are not shown because they would have to be invented. Click a line number to flag it as hard. This passage’s place on the syllabus is set by the CED’s required reading list(opens the official AP Latin CED, PDF) .